Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 44 Cic. Luc. 46 () >>Cic. Luc. 49

45Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut [Note] ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis [Note] quibusdam et captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit; [Note] ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

ch. 15 46Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur [Note] enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint [Note] possint agnoscere; alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt [Note] in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

-- --

captionesque discutere, quod deinceps facere constitui. 47Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi [Note] solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur, eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint. 'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a [Note] Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt [Note] quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume [Note] ad verum accedant [Note] efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit [Note] omnino.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 44 Cic. Luc. 46 () >>Cic. Luc. 49

Powered by PhiloLogic